

Epistola II ad Corinthos*
Caput 5: Versus 1
Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod aedificationem,etc. Id est corpus immortale habebimus, si corpus per tribulationes dissolvatur, et ideo, quoniam sic dissolvetur, ut conditio et causa sit praemissa.Non manufactam, sed aeternam.Id est non hominum complexione factam, scilicet, non humanae generationis ope productam nec humanis fomentis auctam, sed a Deo ineffabiliter compactam.Aeternam.Quia in ea sine manebitur.